Index   Back Top Print

[ ES  - IT  - LA  - PT ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULAE APOSTOLICAE

EGREGIAE VIRTUTIS

Ad perpetuam rei memoriam 

 

1. Egregiae virtutis viri Cyrillus et Methodius iam mentibus animisque omnium iterum subeunt hoc anno, in quo bini saeculares rerum eventus accidunt omnino insignes. Simul enim annus centesimus abit ex quo Litterae Encyclicae “Grande Munus”, die XXX Septembris, anno MDCCCLXXX, promulgatae sunt, quibus nimirum Leo XIII, Pontifex ille magnus, post horum virorum personas atque industriam apostolicam in cunctae Ecclesiae memoriam revocatam, Liturgicam illorum celebritatem instituit, et in Calendario Ecclesiae catholicae inscribi iussit; simul XI centenarius dies incidit Litterarum “Industriae Tuae”, a Decessore Nostro Ioanne VIII Principi Svatopluk mense Iunio datarum, anno DCCCXXX, quibus videlicet usus Slavicae linguae in sacra Liturgia et laudabatur et suadebatur, “ut in eadem lingua Christi Domini Nostri praeconia et opera” enarrarentur.

Cyrillus autem et Methodius fratres, Graeci, Thessalonicae nati, ea nempe in urbe, in qua beatus Paulus et degit et operatus est, ab usque suae vocationis initio arctas rationes institutionis spiritualis ingeniique culturae cum Patriarchali Ecclesia Constantinopolitana susceperunt, tum temporis liberalissimis studiis affluente, ac missionali labore operosa, in eiusque altiore doctrinarum sede formati sunt. Uterque vero Monachorum vitae institutum ceperunt, ea tamen lege atque consilio, ut una cum officiis Religiosae professionis, etiam fidei propagandae studium coniungerent. Cuius profecto studii documentum dederunt in evangelizatione Cazarorum, in Chersoneso Thracica, quam secuta est, opus illorum praecipuum, sacra in Magnam Moraviam expeditio, inter populos, qui tum paeninsulam Balcanensem incolebant atque partes Danuvii fluminis, rogatu scilicet Moravi Principis Roscislavi, qui Imperatorem Ecclesiamque Constantinopolitanam id poposcerat. Ut vero illi necessitatibus apostolici muneris parerent apud eos populos, divinas Litteras in illorum linguam verterunt, qua in sacra Liturgia et in erudienda gente uterentur. Ita factum est, ut fundamenta cultus humani eorum populorum in proprio ipsorum sermone iacta sint. Iure ergo ac merito iidem habentur non modo Slavorum Apostoli, sed etiam culturae patres gentium omnium illarum ac nationum, quibus sane haec prima linguae Slavicae monumenta ea sunt, ad quae, tamquam ad principium et fontem, reliquae omnes posteriorum aetatum litterae revocentur oportet.

Cyrillus autem et Methodius ministerium suum missionale sic egerunt, ut sive cum Ecclesia Constantinopolitana conspirarent, a qua missi essent, sive etiam cum Romana Petri Sede, quae eos confirmavisset, quasi in signum unitatis Ecclesiae, quae tali eorum vitae atque industriae tempore nullam divisionis vicem subierat Orientis et Occidentis, tametsi incensae tunc graves contentiones Romae cum Constantinopoli erant.

Romae autem Cyrillus atque Methodius a Summo Pontifice et ab Ecclesia Romana honorifice excepti sunt; a quibus est etiam illorum opera apostolica et probata et fulta, vel quod attinet ad usum linguae Slavicae in sacra Liturgia, quem ipsi morem induxerant, nonnullis in Occidente refragantibus. In Urbe autem Cyrillus morte lumina clausit (die nempe XIV Februarii, anno DCCCLXIX), atque ibidem inhumatus est, in ecclesia S. Clementis; Methodium vero, cum Archiepiscopum antiquae Sedis Sirmiensis constituisset, misit Summus Pontifex in Moraviam, ut opus apostolicum divino olim susceptum consilio ibi loci continuaret: quod sane summo studio fortissimoque animo una cum discipulis prosecutus est in populo, ad usque suae vitae finem (die VI Aprilis, anno DCCCLXXXV).

2. Iamvero centum abhinc annos Leo XIII, Pontifex Maximus, datis Litteris Encyclicis “Grande Munus”, immortalia Sanctorum Cyrilli atque Methodii merita in evangelizatione Slavorum in memoriam universae Ecclesiae revocavit. Quandoquidem autem hoc anno Ecclesia MD exactum annum agit ob ortu S. Benedicti, quem quidem Paulus VI, Venerabilis Decessor Noster, anno MDCCCCLXIV, Europae Patronum dedit, visum est hanc Europae protectionem apertiore in luce collocari, si egregio huius sancti Patriarchae Occidentis operi, praecipua etiam Cyrilli atque Methodii fratrum merita coniungerentur. Quod profecto multae causae suadent, ab historia tum antiqua tum recenti profluentes, eaeque fundamentum habentes tum theologicum et ecclesiale, quod dicunt, tum etiam litterarium in nostrae Europaeae continentis historia. Qua re, antequem hic annus, redintegrandae S. Benedicti memoriae sacer, abeat, iam saeculo expleto Encyclicarum Litterarum Leonis XIII incidente, optamus ut allatae causae per has Litteras magnificentur, quibus placuit SS. Cyrillum et Methodium compatronos Europae renuntiari.

3. Si enim Europam geographice atque in universum consideres, ad eam efformandam duo, ut ita dicamus, potissimum coierunt christianarum traditionum genera, quibuscum etiam natae sunt duae humani cultus formae seu species, diversae quidem, quarum tamen altera alteram complet. Etenim si S. Benedictus, cuius auctoritas non solum in Europa, maxime Occidentali ac Media, obtinuit, sed per Benedictina domicilia etiam in aliis terrae partibus floruit, quasi caput fuit eius culturae quae Roma, id est a successorum ipsius Petri Sede, manavit, at sancti fratres, Thessalonica profecti, primo quidem antiquam Graecorum sapientiam in medium protulerunt; deinde momentum Ecclesiae Constantinopolitanae, quod esset, atque traditionis Orientalis ostenderunt: quae sane tamquam insculpta penitus haeret in pietate atque cultu populorum atque nationum ad orientem solem vergentium continentis Europaeae.

Quoniamque hodie, post tot saeculorum discidia Ecclesiarum, inter Orientem et Occidentem, Romam atque Constantinopolim, iam inde a Concilio Vaticano II plurimum profectum est ad plenam communionem, renuntiatio SS. Cyrilli atque Methodii tamquam Europae compatronorum una cum S. Benedicto, videtur omnino horum temporum signis respondere; maxime si hoc anno fiat, in quo utraque Ecclesia, Catholica videlicet et Orthodoxa, eam itineris partem ingressae sunt, in qua de summa rerum decernant, post initum dialogum in Insula Patmos, ob memoriam, ut fert traditio, beati Ioannis Apostoli et Evangelistae celebri. Nam eo etiam tendit haec declaratio, ut hoc tempus faciat in futuras aetates memorabile.

Ceterum haec renuntiatio eo etiam spectat, ut cognoscant aequales nostri quam praemineat Evangelii annuntiatio, a Christo Iesu Ecclesiis crediti, ob quod propagandum hi fratres Slavorumque Apostoli tantopere sudaverunt. Scilicet evangelicus nuntius via fuit idemque causa, quibus varii nascentis Europae populi in vicem sese cognoscerent atque in unum coalescerent. Qua re et patrimonium commune constituit tum pietatis tum humanitatis, quod et Europae hodiernae transmisit.

4. Quare id est in votis: fore ut, benignissima SS. Trinitatis misericordia atque intercessione Dei Matris omniumque Sanctorum, iam omne quod Ecclesias, et populos, et nationes dividit, dilabatur; atque traditionum cultusque formarum diversitates documento potius sint mutui illius complementi, quod communes animorum divitiae invexerunt.

Conscius autem animus harum religiosarum divitiarum, quae diverso sane tramite in patrimonium singularum nationum continentis Europaeae cessit, id efficiat ut nostra aetas in debito obsequio iustorum iurium ceterarum nationum et in quaerenda pace perseveret; neque abstineat, quin communi omnium bono, atque futuris hominum casibus universi orbis terrarum prospiciat.

Itaque certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque apostolicae potestatis plenitudine harum Litterarum vi perpetuumque in modum Sanctos Cyrillum et Methodium totius Europae apud Deum caelestes Compatronos constituimus ac declaramus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis Liturgicis, quae praecipuis locorum Patronis rite competunt. Pax hominibus bonae voluntatis!

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub Anulo Piscatoris, die XXXI mensis Decembris, anno MDCCCCLXXX, Pontificatus Nostri tertio.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright © Libreria Editrice Vaticana

 

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana