Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUO IN HONORE

EFFIGIES B. M. VIRGINIS A ROSARIO, QUAE IN CATHEDRALI
TEMPLO ALTENSI SERVATUR, PRETIOSO DIADEMATE REDIMITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Quo in honore Beatissima Virgo Maria sit per horum annorum decursum inter communitatem Altensem habita semper quantaque veneratione pariter exculta, significanter ostendunt titulus ipse Patronae caelestis eiusdem dioecesis, quae videlicet Beata Virgo Maria est a Sancto Rosario appellata, simul gratiosum illius Patronae signum quod publicae pietati frequentiorum usque fidelium in cathedrali eorum templo exponitur. Utilitate igitur spiratali degentium istic catholicorum permotus certaque etiam spe ductus fore ut multiplicata erga propriam Patronam obsequia in fidelium vicissim bonum maius cederent, petivit suο tempore Venerabilis Frater Ansgarius Garcia Urizar, Praesul nempe Altensis, cum suis profecto cleri ac populi vota componens, ut facultas daretur Venerabili Fratri Nostro Mario S. R. E. Cardinali Casariego, archiepiscopo Guatimalensi, simulacrum illud Nostro nomine et auctoritate coronandi. Nos autem, collatis rite cum Sacra Congregatione pro Sacramentis et Cultu Divino consiliis, arbitrati sumus his precibus convenienter omnino satis fieri posse. Litteris ataque hisce Nostris atque auctoritate apostolica Venerabili Fratri Nostro quem memoravimus partes libenter committimus ut effigies Beatae Mariae Virginis a Rosario, in cathedrali aede dioecesis Altensis servatae, pretiosum diadema Nostro imponat nomine secundum ritum formulamque praestitutam. Valde interea futurum confidimus ut hoc pacto eiusdem templi immo et universae illius communitatis fideles ad praeclaram Dei Genetricem in Sacri Rosarii mysteriis eminentem magis magisque honorandam ac frequentandam incitentur. Contrariis quibuslibet haud obstantibus rebus.

Datum Romae apud S. Petrum die XX mensis Septembris anno MCMLXXXII Pontificatus Nostri quarto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana