Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SANCTOS CAELITES

S. IOSEPH OPIFEX CAELESTIS PATRONUS
DIOECESIS DAËTIENSIS CONFRIMATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Sanctos caelites a christianis fidelibus sibi adoptari Patronos quam libenter haec Apostolica Sedes sua auctoritate confirmat: nam per hoc tum illorum honorem auget hic in terris, tum hominibus egregia virtutum exempla proponit, tum denique certantibus pro fide ac religione sua auxilia praebet, cum Sancti amici Dei sint atque intercessores potentes. Qua re, cum Venerabilis Frater Caelestinus Rojo Enverga, Episcopus Daëtiensis, iam petierit ut, ad normam «Instructionis de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30, apostolica Nostra potestate sive electionem confirmaremus S. Iosephi Opificis tamquam suae dioecesis a populo factam, tum etiam probationem quam ipse superaddidisset; Nos id reputantes nonnisi magno cum fructu animorum fieri, quam libenter admotis precibus concedimus. Ea igitur rata habentes, quae Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino factis olim a Nobis potestatibus de re statuerit; explorato omnia ad iuris normam acta esse, comprobamus S. Iosephum Opificem esse et haberi dioecesis Daëtiensis caelestem Patronum, simul iuribus tributis privilegiisque concessis, quae iuxta rubricas consequuntur. Contrariis nihil obstantibus. Ceterum, data occasione, humili prece S. Iosepho supplicamus ut populum Daëtiensem, qui tanta pietate in eum fertur atque religione, eo amore curet, protegat, prosperet, quo olim Nazarethanam familiam fovit.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIX mensis Novembris, anno MDCCCCLXXXII, Pontificatus Nostri quinto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana