Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

VIRTUTES QUAS

VENERABILI DEI SERVAE IOSEPHINAE GABRIELAE BONINO
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Virtutes quas Nazarethana Sancta Familia exercuit in nostra religiosa Communitate redintegrare contendamus itemque in familiis ex quibus societatis humanae omnis reformatio pendet».

His quidem verbis Venerabilis Dei Serva Iosephina Gabriela Bonino, quae S. Nazarethanam Familiam coluit atque est imitata, maximum suae vitae apostolicique operis propositum significabat, ad Christi dilectionem effundendam penitus, versum in puellas indigentes potissimum, pauperes, aegrotos et senes.

Haec mulier, Deo cara et Ecclesiae, Saviliani, in archidioecesi Taurinensi, die V mensis Septembris anno MDCCCXLIII, ex divite familia pietissimaque orta est, quae eam ad proximum observandum et amandum instituit. Una cum parentibus complures annos Augustae Taurinorum transegit, ubi laetanter et constanter humanum spiritalemque cultum persecuta est: privatim castitatis nuncupavit votum et sacramentis, assidua precatione caritatisque operibus animam suam aluit. In nativum pagum regressa, patri aegrotanti sollicite assedit. Sed studio incensa a familiaribus opibus discedendi, nomem dedit Carmelitano Tertio Ordini deinde Franciscali. Moderatrix fuit Pii Sodalicii Filiarum Mariae, sacerdotes, inopes ecclesias, aegrotos iuvit, suis sumptibus novam sedem praestitit instituto illi quod Ioanna Colombo Saviliani pro puellis parentibus orbatis constituerat. Parentibus ipsa orbata, Dei Serva domum reliquit atque canonici Aloisii Davicino voluntate, institutum, quod supra memoravimus, moderari coepit. Ibidem, ecclesiastica auctoritate comprobante, Congregationem Sororum Sacrae Familiae Saviliani condidit, ut pupillas educaret atque aegrotos senesque iuvaret, cum sibi persuasum omnino haberet «pulcherrimam esse missionem illam, quae omnem vitam complecteretur ab ortu ipso, id est a iuventute, usque ad occasum id est ad senectutem». Usque ad mortem sollicita prudensque fuit generalis Antistita sui Instituti atque humilitatis robore et Providentiae adiumento sustentata, censuras et difficultates superavit. Congregationis domum aedificavit et proximum sacellum S. Familiae atque quinque domus condidit, incipiens a Lauretano oppido. Continenter animadvertit se regno Christi proferendo, societatis Ecclesiaeque bono navare operam, cum pupillas animi cum affectu institueret et futuras matresfamilias humane christianeque educaret. Peculiariter suas Sorores instituere studuit, quibus veluti exemplar S. Familiam Nazarethanam praebuit. Ipsa prima exercebat quod sociis tradebat atque sine mora in perfectionis christianae semita ambulavit, sincera fide, ferventi caritate, spe certa, secura in rebus adversis patientia, firmata. Apostolicum opus cum regendi officio composuit silens, cum Deo coniunctionem perquirens deprecando. Peculiariter Eucharistiam Virginemque Mariam coluit, cui dicere solebat: «Monstra te esse Matrem». Dei voluntatem persequens, ad quam tenendam usque se comparavit, sanctitatis fama perfusa, die VIII mensis Februarii anno MCMVI Savone pie obiit. Beatificationis canonizationisque Causa anno MCMLXIV apud Curiam Taurinensem incohata est. His omnibus completis a iure perscriptis, Nos Ipsi, die XXVI mensis Martii anno MCMXCIV, declaravimus Dei Servam heroum in modum theologales, cardinales virtutes iisque adnexas exercuisse. Nonnullos ante annos, anno nempe MCMLVII, Saviliani sanatio quaedam effecta est quae mira dicebatur eademque Matri Iosephinae Gabrielae Bonino adscripta. ***Hoc de eventu processus canonicus apud Taurinensem Curiam constitu­tus est atque felici cum exitu suetae inquisitiones medicae et theologicae cunt peractae. Ideo Nobis coram, die xv mensis Decembris anno MCMxciv decretum super miro prodiit. Itaque statuimus, ut beatificationis ritus die vii mensis Maii subsequentis anni celebraretur.

Hodie igitur in foro Petriano inter sacra hanc ediximus formulam: Nos, vota Fratrum Nostrorum Ioannis Cardinalis Canestri, Archiepiscopi emeriti Ianuensis et Administratoris Apostolici eiusdem metropolitanae Sedis, Iose­phi Vincentii Henriquez Andueza, Episcopi Maracayensis, Francisci Iosephi Mariae Wiertz, Episcopi Ruremundensis, Brunonis Tommasi, Archiepiscopi Lucensis, et Ioannis Cardinalis Saldarini, Archiepiscopi Taurinensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate No­stra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Augustinus Ro­scelli, Maria a Sancto Ioseph Alvarado Cardozo, Maria Helena Stollenwerk, Maria Dominica Brun Barbantini et Iosephina Gabriela Bonino Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum: Augustini Roscelli die septima Maii; Mariae a Sancto Ioseph Alvarado Cardozo die secunda Apri­lis; Mariae Helenae Stollenwerk die vicesima octava Novembris; Mariae Do­minicae Brun Barbantini die vicesima secunda Maii; et Iosephinae Gabrie­lae Bonino die octava Februarii in locis et moths iure statutis quotannis ce­lebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quod autem his Litteris decrevimus, volumus et nunc et posterum tempus vim habere, contrariis rebus minime obsistentibus quibuslibet.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die vu mensis Maii anno McMxcv, Pontificatus Nostri septimo decimo.

Ei ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

 

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana