Index   Back Top Print

[ EN  - LA ]

ALLOCUTIO IOANNIS PAULI PP. II
AD CURATORES AC SODALES
OPERIS FUNDATI «LATINITAS»

Die XXIX mensis Novembris, anno MCMXCVII

 

Hic sermonis Latini usus hodie vehementissime quidem Nos oblectat et recreat, cum rarius usque — pro dolor! — circumcirca audiatur. Tanto igitur maiore Nos studio coram recipimus et eo apertiore benevolentia consalutamus vos, Operis Fundati "Latinitas" curatores ac sodales, quippe quibus veluti ex officio Ecclesia Mater regiam hanc linguam percolendam provehendamque commiserit, providenti nimirum Decessoris Nostri Pauli VI consilio atque proprio scripto cui titulus "Romani sermonis".

Diuturnae interea sollertiae vestrae ac diligentiae ostentat documentum illud "Lexicon recentis latinitatis", exemplum cuius felicissime absoluti perplacet Nobis tractare manibus et oculis perlustrare. Gratulantes autem vobis hoc doctrinae monumentum utilitatisque instrumentum non possumus quin omnem vestram dilaudemus industriam, animos in frugiferis vestris inceptis confirmemus, Benedictione Nostra Apostolica vos cumulemus, unde etiam ventura Latinitatis aetas, operantibus scilicet vobis, in tuto plane collocetur.

 

© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana 

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana