Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

ANTIQUITATE ET OPERE*

TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS ECCLESIAE BEATAE MARIAE VIRGINI IN CAELUM ASSUMPTAE GEDANIAE DICATAE CONFERUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Antiquitate et opere nobile esse perhibetur templum Beatae Mariae Virgini in Caelum Assumptae sacrum, quod in singulare decus urbis Gedaniae vertit. Etenim repetitur a saeculo XIV, estque molis amplitudine, Gothico structurae genere, artificiosis operibus, praesertim imaginibus sculptis et pictis, valde insigne. Quod vero potissimum habemus, eadem ecclesia, anno MCMXLV catholicis restituta, egregium est domicilium religionis, quod populus frequens adire consuevit, Almam Deiparam pio more veneraturus. Cupiens vero huic templo, Nostro munere, ampliorem addere honorem, Venerabilis Frater Edmundus Nowicki, Gedanensis Episcopus, Nos rogavit, ut id Basilicae Minoris nomine ac iure donaremus. Quae vota, nomine etiam cleri ac fidelium, eiusdem Antistitis sacrorum curis commissorum, prolata libenti animo statuimus audire. Itaque, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum ecclesiam, Deo in honorem Beatae Mariae Virginis in Caelum Assumptae dicatam et in urbe Gedania positam, ad dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae eidem titulo rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite indicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XX mensis Novembris, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 7, pp. 472-473

 

© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana