Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

TANTA EST*

TEMPLUM B. M. V. QUOD « NUESTRA SEÑORA DE LA CARIDAD » COGNOMINANT IN URBE HUAMANTLA, QUAE EST IN DIOECESI TLAXCALENSI,
AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS EVEHITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Tanta est dignitas Beatae Mariae Virginis, Christi Matris Christianorumque Reginae, ut quotiescumque Eius honor agitur, aut decus, aut gloria, non modo Nos nihil improbemus quod ad Eius laudem ducat, sed, contra, summa ope atque pietate procurandum putemus. Honor enim Virginis in Christi obsequium, adorandi Dei Filii, cedit, cuius Maria est Mater amabilis; ac praeterea in filiorum utilitatem, qui caelestibus donis in vicem cumulantur. Qua re, cum Venerabilis Frater Aloisius Munive Escobar, Episcopus Tlaxcalensis, suo ipsius nomine, item cleri populique suae dioecesis, iam ab hac Apostolica Sede petierit ut templum B. M. V. quod populari lingua « Nuestra Señora de la Caridad ». cognominatur, quodque in urbe Huamantla surgit, ad gradum et dignitatem Basilicae Minoris eveheretur, Nos, ratione habita tum aedis illius dignitatis, tum potissimum antiquae religionis erga Virginem, quae ceu flamma ibi ardet et colitur, libenti animo optatis concedimus. Iis ergo probatis, quae Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino hac de re statuerit, factis olim a Nobis potestatibus, placet templum illud titulo ac dignitate Basilicae Minoris honestari, cum iuribus et privilegiis rite competentibus, servatis nempe quae iuxta Decretum « De titulo Basilicae Minoris », die sexto mensis Iunii datum, anno MDCCCCLXVIII, servanda sunt. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die V mensis Augusti, anno MDCCCCLXVIII, Pontificatus Nostri sexto decimo.

 IOANNES Card. VILLOT, Secretarius Status


*A.A.S., vol. LXX (1978), n. 11, p. 787

 

© Copyright 1978 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana