Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

EPISTULA AD IOANNEM MUSINSKI,
MODERATOREM GENERALEM
SOCIETATIS VERBI DIVINI,
CENTESIMO VOLVENTE ANNO
A SOCIETATE CONSTITUTA

LAETAM GRATULATIONEM

 

Laetam gratulationem nostram hortationemque simul paternam tibimet, Dilecte Fili, ac per te universae Societati Verbi Divini, cui tu hoc tempore praees, Nos idcirco potissimum transmittere cupimus, ut pro Nostra quoque parte mmagis quidem exornemus ac multo fructuosiorem reddamus illum familiae vestrae fortunatum eventum, quem peculiari omnino religionis affectu studioque renovationis celebrandum esse arbitramur.

Mox enim summo ex Dei omnipotentis beneficio primum fauste complebitur saeculum, ex quo in Batava urbe Steyl ipse exercitatus doctrina et actione evangelica spectatusque pietate sacerdos, Venerabilis Arnoldus Janssen, pristinam suam missionalem scholam instituit ac fundamenta proinde firmissima locavit istius apostolicae communitatis, quae sinapis grani instar cretura erat cito in immensum et longinquos etiam orbis fines suis ramis salutariter tectura. Exoptamus itaque ut nunc ipsum maxime animi illorum paene quinque milium sodalium, qui merito se gloriantur ad insignem pertinere Societatem Verbi Divini ac tam excellentem sequi legiferum patrem, Nobiscum coniungantur quasi quodam laudis concentu in Deum et ferventiore accendantur eius vitae instituti operisque missionarii amore, quod centum abhinc annos divino plane nutu ac voluntate est inter vos exortum.

Gratulamur ante omnia vobis de praeclara memoria, quam religiosa vestra congregatio in Ecclesia adhuc reliquit, ac recreamur eodem tempore Nos conscientia eximiae industriae quam eadem Societas in Christi praedicatione, Verbi Divini disseminatione, sacrarum missionum confirmatione sedulo ponit. Magni praeterea aestimamus cunctos sectatores Vestri conditoris, Venerabilis Arnoldi Janssen, qui bisce proximis centum annis Societatem Verbi Divini valde stabiliverunt et auxerunt idoneamque prorsus effecerunt quae tot Episcopos et sacerdotes et fratres laicos Ecclesiae Christum evangelizanti ac testificanti in terris offerret tamquam paratissimos boni salutis nuntii praecones; diligimus nimirum eos qui etiam nunc Societatem custodiunt et ducunt, quique omnes eius impigri sodales apostolicum docendi atque sanctificandi munus pluribus in continentibus ac nationibus magno animo exsequuntur.

Celebritatem vero centesimi natalis Societatis Verbi Divini dedecet contineri sola recordatione aliqua de praeterito eius splendore aut commoda gratulatione de praesenti. Habendum potius esse putamus illud felix eventum veluti caelitus allatam opportunitatem et occasionem altioris cuiusdam renovationis quam Concilium Vaticanum Secundum ab omnibus poposcerit religiosis familiis quamque ipse hic Iubilaeus Annus a toto flagitet Populo Dei. Cum gaudio videlicet et alacritate, cum diligentia et gravitmate repetantur ab universis sodalibus oportet illa elementa sive principia insignia quibus Venerabilis Parens superstruxerit Societatem. Integrari necesse est hoc praecipue tempore solidas eius doctrinas et exempla quibus nempe is sapientissime consociaverit efficacitatem operae missionalis cum spiritalis vitae viriditate, perseverantiam strenui laboris cum interioris disciplinae constantia, prosperitatem inceptorum apostolicorum cum spectabili morum sanctitate.

Non sine iustissima ergo causa providentes statuimus Nos ut hoc centesimo Societatis Verbi Divini anno in caelitum Beatorum album sollemni ritu adscriberentur tam conditor vester, Arnoldus Janssen, quam unus primorum eius sociorum probatus in Sinis evangelii sator, Iosephus Freinademetz, simulque hi cunctae Ecclesiae communitati proponerentur in ipso mundiali die missionum tamquam luculenta exemplaria veri animi et studii missionalis — intus precatione et abnegatione roborati, foris navitate et assiduitate concitati. Propterea iam nunc ante ritum illum sacrum, quo Beatorum honores decernentur, per has scilicet gratulatorias Nostras litteras cohortamur vehementer vos omnes ut, quo utilius praeparentur convenientiusque peragantur sollemnia proxima centesimi natalis Societatis Verbi Divini, respiciatis grata erga Deum mente origines et initia praeclara vestra, ut libentes amantesque colatis patres vestros maiores, ut retro sapienter spectantes prorsus certiore passu ac via tutiore tendatis alterumque vitae et industriae vestrae saeculum laetantes ingrediamini studioque novati.

Haec denique habuimus, Dilecte Fili, quae tibi omnique carissimae Societati Verbi Divini optaremus in centesimo ipsius die natali. Superest tantum ut, pro ea qua familiam vestram caritate paterna complectimur singulis vobis Apostolicam Nostram Benedictionem impertiamus particulatim ut pia optata Nostra et vestra desideria — qui per orbem terrarum Christo Domino tam laudabiliter famulamini — plenissimum Deo dante consequantur effectum.

Ex Aedibus Vaticanis, die XIII mensis Augusti, anno MCMLXXV, Pontificatus Nostri tertio decimo.

PAULUS PP. VI



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana